# Opera geometrica 123-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, LESOLIDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/123-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/123-2

At secundum frustum cf duplum est solidi euf sibi impositi; Tertium verò triplum; quartum quadruplum. & sic in infinitum. Corollarium IX. Si solidum acutum à cylindricis superficiebus diuisum fuerit; erunt solida annularia inter cylindricas superficies intercepta, inter se, vt sunt portiones asymptoti ab ipsis cylindricis superficiebus abscisse. Sit hyperbola ab c, & lineae quotcunque ad, be, cf. parallelae asymptoto hi; & conuertatur figura circa asymptoto hi. Dico solidum descriptum à quadrilineo ebef, ad solidum descriptum à quadrilineo dabe, esse vt recta Te ad edFiat enim cylindrus I, vt in Theoremate pag. 115. eritque solidum nmicf aequale cylindro! f. Et solidum poibe, aequale cylindro Te ablatis ergo aequali bus, remanebit cylindrus [ ęqualis solido sibi respondenti facto à quadrilineo ebes, Pariratione cylindrus te ęquaNPR. lis ostendetur solido sibi respondenti facto à quadrilineo dabe; erit igitur ob aequalitatem, solidum quadrilinei ebef ad solidum quadrilinei dabe vt cylin drus I ad cylindrum te, nempe vt reLTS cta se ad ed. Quod &c. Corollarium Acuta solida abc, def. super basibus aequalibus ac, df constituta, & à conuersione inaequalium hyperbolarum descripta, sunt inter se in duplicata ratione axium suarum hyperbolarum. Intelligantur enim sub basibus solidorum cylindri sc, If. eris eritque solidum ab C aequale cy lindro Ac; & solidum def. aequale cylind. If. Proptereà solidum ab c ad solidum def, erit vt cylind. H. I – Ac ad cylind. IF. siue (cum aequales bases habeant) vt altitudo ha ad altitudinem 1ὰ. siue vt rectangulum Ae ad rectangulum!: hoc est, sumptis aequalibus, vt quadratum axis in ad quadratum axis mo. Quod &c. Corollarium XI.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
