# Opera geometrica 124-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, LESOLIDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/124-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/124-2

Acuta solida abc, des facta ab in aequalibus hyperbolis, & secta planis ac, àf ita vt portiones axis Ih, oi ęquales sint; erunt inter se vt bases, nempe vt circulus àC ad circulum àf. Hoc autem patet. Nam solidum ab c aequale est cy lindro cuius basis sit ac altit udo verò In. & solidum def aequale est cylindro cuius basis sit df altitudo vero oi. Ergo solidum ab C ad folidum d et erit vt praedictus cylindrus ad di ctum cylindrum, nempe (cum aequales altitudines habeant) vt basis ac ad basim àf. Quod erat &c. Corollarium XII. Acuta solida quaecunque sint abc, def; in p. fig. huius pag inter se sunt vt solida rectang basi quadrato axium hyperbolarum; altitudine verò diametro basium eorumdem solidorum. Hoc est, solidum ab C ad solidum def erit vt solidum parallelepipedum basi quadrato axis in, altitudine ac.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
