Latin
LESOLIDO
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 126-2
Unproofread scanNot analysed yet
Constat igitur cylindrum Ib eam dem habere rationem &ad frustum a dcb, &ad cylindrum bn. Quare cylindrus bM aequalis erit dato frusto acuti solidi, &super altera eiusdem basi. Quod &c. Corollarium XIV, Circumscriptus cylindrus aefb ad DEC frustum acuti solidi ad cb. est ut diameter ab maioris basis ad diametrum ac minoris basis. Fiat enim ut ab ad de ita gh ad hi, &erit cylindrus amib ęqualis frusto solido per Cor. prę cedens. Cylindrus autem af ad cylindrum al est ut gh ad hi; hoc est ut ab ad ac. Quare cylindrus circumscriptus aefo etiam ad frustum ac erit ut recta ab ad àc. Quod &c. Corollarium XV. Frustum quodlibet acuti solidi ad ob ad inscriptum sibi clyndrum edet, est ut diameter basis maioris ab, ad diametrum minoris basis dc. Fiat enim vt ab ad deita gh ad hi, eritque cylindrus al aequalis frusto ac. Erit insuper cylindrus al isoperimeter cylindro ec, quandoquidem laAEHFI tera eorum facta sunt reciproca, &ideo rectangula per axem aequalia. Erit ergo (per lemma 3. huius) cylindrus al siue frustum adcb, ad cylindrum inscriptum ec vt diametri basium, siue vt recta ab ad ef, hoc est vt ab ad dc. Quod &c. Corollarium XVI, Frustum quodlibet acuti solidi adch. medium proportionale est inter inscriptum, &circumscriptum sibi cylindrum Demonstratum enim est in duobus praeceden tibus Coroll. quòd circumscriptus cylindrus a e adfrustum adch est vt recta ab ad dc.