# Opera geometrica 126

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/126

Si enim ponamus tempus per be. esse 6c, erit tempus per g b. me dia proportionalis ih; & per ef. media proportionalts df. Vti demonstratum est in lemmate praecedenti. Quare &c. PROPOSITIO XXV –1 in parabola linea ab ex vertice inclinetur, & ordinatim ducatur de, quae inclinatam secet in f. Erit ipsa ef. tempus per af. & reliqua fd. tempus per reliquam fb. Quando motus veniant ex quiete semper in a. Tempora enim per af. ab. sunt in subdupla ratione spatiorum af, ab., siue linearum ae, ac. Sunt ideo tempora vt cb, ed, (quia istę sunt in illa subdupla ratione) vel vt ed, ef, (sunt enim continuę db, ed, ef) Quare cum tempus per af. sit ef. & per ab. sit ed, erit /d. nempe reliquum tempus, tempus per fb. reliquum spatium post quietem in a. Quod erat &c. σ2 εσ Lemma, Inclinetur ex vertice parabolę recta ab, & parabolam tangat in verticerecta ac. Ducatur quaeuis alia di. quae occurrat parabolae in i, & inclinatae in e. Dico de. mediam proportionalem esse inter cb, di. Est DCDA Est enim be. ad di longitudine vt ca. ad ad, vel be ad de. potentià. Quare in continua proportione sunt be. de. di &c. & de. me dia est, Quod oportebat ostendere,

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
