Latin
PROPOSITIO XXVI
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 127
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXVI. CI Horizontalis linea parabolam contingat, tempora caD suam ex punctis parabolę vsque ad horizontem; siue ex punctis horizontis, vt in secunda figura, vsque ad parabolam; erunt ut lineae parallelę inter horizontem, &quamlibet aliam ex con tactu inclinatam interceptę. Sit parabola bac. cuius uertex? &eam in e tangat horizon cd. &ex contactu c. inclinetur utcunque c 4 ducaturque ex puncto a. ad. horizon FlasR ti perpendicularis. Ducta iam qualibet perpendiculari ef. Dico tem pus casus per eb. esse fe. &c. &sic de singulis. Ponamus tempus per ad. esse ad, erit tempus per be. ipsa fe. media proportionalis uti demonstratum est. Quare &c. PROPOSITIO XXVII. Empora lationum per chordas ex uertice parabolę inclinatas, compositam rationem habent, ex ratione longitudinum chordarum, &ex ratione ordinatim applicatarum, contrariè tamen sumptarum. Sint chordae ex uertice ab, ac. &ordinatim ducantur b d, c e. Dico tempus per ab. ad tempus per ac. habere rationem compositam exratione ab ad ac, &ex ratione c. e ad bd. Si enim concipiamus lationes illas accelleratas aequabiles fieri, &grauia per spatia b a, c4 recurrere cum gradu subduplo impetus quem habebant in 6, &c, erunt tempora recursuum eadem ac tempora casuum. Tempora autem lationum aequabilium compositam rationem habent ex ratione longitudinum spatiorum ab, ad ac; &ex ratione velocitatum contrariè sumptarum ce, ad 64. (sunt enim velocitates in b, &c eaedem ac in d, &e, &velocitates in d, &e sunt vt tempora bd. ce.) Ergo etiam tempora casuum naturaliter acceleratorum per ab, ac. compositam rationem habebunt ex isdem rationibus ab. ad ac. &ce. ad bd. Quod erat &c.