# Opera geometrica 128

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/128

PROPOSITIO XXVIII. Empora lationum per chordas ex uertice parabolę, sunt vt lineae quae ordinatim applicantur non ex terminis chordarum, sed ex punctis diametri in quae cadunt lineae rectos angulos continentes cum ipsis chordis, Sit parabolae diamenter ag. & chordae ex verBZ7N tice sint ab. ad. fiantque anguli abf, adg. recti, & ordinatim ad puncta f.g. applicentur fh, gi. Dico tempora lationum per ab, ad. esse ipsas or dinatim applicatas fh,gi, Tempus enim per ab. aequale est tempori per af. existente angulo ab f. recto. Item tempus per ad. ob eandem causam aequatur tempori per 2g. Tempora autem per af. ag. sunt ipsae hf. ig. Ergo tempora lationum per chordas ab. ad. sunt hf, & g2. Quod erat &c. Proponetur etiam hoc modo. Tempora lationum per chordas ex vertice parabolę sunt vt lineae quę applicantur non ex terminis chordarum, sed tanto longius à vertice quanta est lateris recti longitudo. Ostensum enim est in pręcedenti, tempus per ab. (facto angulo ab C recto) esse lineam cd.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
