# Opera geometrica 129-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/129-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/129-2

PROPOSITIO XXIX. Empora lationum per lineas quae ex foco parabolae incli nantur, sunt vt lineae ordinatim applicatae non ad puncta in quae cadunt inclinatarum perpendiculares, sed tantò superius versus verticem, quanta est quarta pars lateris recti. Sit parabola cuius vertex 4. focus b. & ex foco inclinetur be. fiatque angulus bc d. rectus. & à puncto d. sumatur versus verticem parabolae linea de. aequalis quartae parti lateris recti. Dico tempus per bc. esse lineam ef. Tempus enim per bc. aequatur tempori per bd. ob angulum bad. rectum, hoc est per ae. (sunt enim aequales bd, ae) sed tempus per ae, est ipsa ef. ergo tempus per bd, vel be. erit eadem ef. Quod erat &c. PROge. g. 2

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
