# Opera geometrica 129

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/129

Dico nunc lineam ac tanto longius à vertice applicatam esse, quam ipsa De, quanta est lateris recti longitudo. Hoc est ipsam eclatus rectum esse. Hoc patet. Est enim rectangulum cea. aequale quadrato eb. ob angulum rectum ad b. propterea ce. latus rectum est. Quod erat &c, Corollarium. Hinc manifestum, est eodem tempore peragi quamlibet inclinatam ex vertice; puta ab, ac portionem axis sibi respondentem ac. cui tamen additum fuerit in directum latus rectum ac, ita vt lationes fiant per ab ex quiete in a, & per e C ex quiete in e.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
