# Opera geometrica 130

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/130

PROPOSITIO XXX. Ato plano inclinato perpendiculum erigere, quod eodem tempore ac ipsum planum inclinatum conficiatur. Sit inclinatum planum ab. cuius eleuatio ac. fiatvt ac. ad ab. ita ab, ad aliam, quae fit cd. Dico planum ab. ex quiete in a, & perpendiculum dc. ex quiete in d. eodem tempore confici. Tempus enim per ab. ad tempus per ac, est vt ab ad ac: tempus etiam per de. ad tempus quare tempoper ac. est vt ab. media proportionalis ad ac; ra per ab, & dc aequalia erunt. Quod erat &c. PROPOSITIO XXXI. D datum perpendiculum planum inflectere datae longiAtudinis, ita vt perpendiculum ipsum, & inflexum planum eodem tempore absoluantur. Debet autem longitudo dati plani minor eße ipso perpendiculo. Sit datum perpendiculum a b, & data plani longitudo sit c. minor perpendiculo. Fiat vt A b. ad c. ita c ad aliam quae sit db. & ex puncto d aptetur de. aequalis ipsi c. Dico tempora lationum per d e, & per ab esse aequalia. Huius demonstratio congruit cum pręcedenti, quandoquidem in continua proportione sunt ab, de, ab. Quod &c. XXXII.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
