Latin
PROPOSITIO XXXV
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 132
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXXV D datum perpendiculum ab, planum, vel plana incliAnare ad datum in horizonte punctum e, ita vt inclinata plana &perpendiculum ipsum eodem tempore absoluantur. Debet autem punctum c. Distare à puncto b. non amplius quàm sit semissis ipsius ab. Fiat circa ab. circulus a ed b, &erigatur 6e. quae omninò incidet in circulum. (aliàs problema insolubile esset) incidat in d. &e. Ductisque ef. dg. parallelis horizonti be. pfoDico plana fe, ge. ad punctum c inclinata, eodem tempore absolui. Cum enim e b. fe. sint diametri figurae rectangulę erectę, &ideo aequales, &ęqualiter inclinate, eodem tempore peragentur. Ergo tempus per ab, per e b, vel per fe. vnum atque idem est. Eodem modò infertur tempus per ge ęquale esse tempori per ab. Quod erat &c. PROPOSITIO XXXVI. IN dato circulo cuius centrum est a. Diametrum aptare ita Ivt tempus per aptatam diametrum ęquale sit cuilibet dato tempori. Debet autem datum tempus majus esse tempore casus per diametrum perpendicularem. Ponamus tempus per diametrum perpendicularem cd. esse cd. &tempus datum sit e d. Reperiatur ipsarum ed, ed tertia proportionalis quę sit fd. &circa fa fiat circulus fhd. in quo ex puncto d. apte tur dh. ęqualis ipsi cd. Postremo ipsi hd. agatur per 2. parallela i l. Dico diametrum 2l. dato tempore ed. absolui. Cum enim tempus per ed, sit ed, erit è d, (quia media proportionalis est) tempus per fd, hoc est per hd. (per sextam Galilei de motu accelerato) hoc est per il. quę ęqualis ¶llela est ipsi hd. Tempus igitur per diametrum il. est e d. Quod erat &c.