Latin
XXXVII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 134
Unproofread scanNot analysed yet
sunt alterni, ergo aequales erunt dac, &ab d; quare triangula rectangula acb, adc. aequiangu A la erunt, &vt be. ad ca, ita erit ca. ad cd; &ideo per vltimam terti Eucl. recta σα. circulum continget. Sed ca est horizontalis, ergo punctum a. est punctum insimum circuli, &ideo tempora lationum per ba, da aequalia erunt. Quòd erat &c. Alitèr. Hoc idem ostendemus sine circulo, curiosa quadam inuersione. Sint eadem plana ab, ad quamuis &c non sit perpendiculum, dummodo inclinata plana faciant angulos cum hori zonte ac, &cum plano oc permutatim aequales, hoc est cab aequalem ipsi ad C, &cad ipsi ab cIam positum est triangula ab c, Ade. eße similia. Tmaginemur iam conuerti figuram ita vt VC sit horizon, &ac facta sit perpendiculum. Habebunt in illo situ plana ab, a d. easdem inclinationes quas ante inuer sionem habebant, permutatim tamen. nam ab minus decliue erit, &ad. magis; habebuntque plana in eo situ eandem communem eleuationem. Ergo per 2. huius, erit in eo situ inuerso Momentum inclinationis maioris ad, ad momentum inclinationis minoris ab, vt ab. ad ad. Restituamus nunc figuram in pristinum, &habebimus (permutatis planis) easdem inclinationes. Dicamus igitur iterum. Momentum inclinationis maioris ab. ad momentum inclinationis minoris à d. est vt ab. ad 2 d. Quare cum sint momenta vt spatia, eodem tempore absoluentur ab. ad. Quod erat &c. Poterat etiam proponi sic. Si ab eodem horizontis puncto A duo ab ad à duo plana ad aliquod planum Be inflectantur, ita vt ad sit vt be ad ea. erunt tempora lationum per vtrumque inclinatum planum aequalia.