Latin
AGEVO FILH
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 135-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ponatur deinde (si possibile est) solidum hyperbolicum fae bdc majus cylindro 22. Quoniam igitur solidum hyperbolicum febde. (siue finitae magnitudinis sit, siue infinitę) majus supponitur quàm cylindrus ai. Erit aliquod ipsius segmentum, puta feomde, aequale cylindro ai. Quod est absurdum. Nam solidum annulare factum à reuolutione quadrilinei um dc, ę quale est cylindro ni; Cylindrus autem on subduplus est cylindri nh. Ergò tota portio solidi hyperbolici feomde, minor erit cylindro ai. Patet ergo, quòd vniuersum solidum acutum hyperbolicum febds, quamquam infinitae longitudinis sit, aequale tamen est prae dicto cylindro ai. Quandoquidem neque minus, neque maius esse potest. Quod erat ostendendum &c. ag. APPEN