Latin
136
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 136-2
Unproofread scanNot analysed yet
circumscriptione posse compraehendi. Tamen id non solum à nobis factum est, verum etiam à Clarissimo viro &Geometra praestantissimo Roberuallio, qui nostrum solidum hyperbolicum inuentis arduis, sublimibus, acutissimis, &vt breuitèr dicam suis, mensurauit, eiusque frustum in data ratione dissecuit. Abstineo ab illius demonstrationis editione inuitus. comparuit enim eius epistola eo prorsus tempore, quo iàm hęc pręlis subijcerentur, neque de voluntate Authoris satis constabat, neque iam per temdonec illius beneplacitum ex Gallia Papus licebat expectare risijque significaretur. Veniamus itaque ad lemmata opportuna, quorum primum sit. Lemma Primum. Differentia, quae est inter duos circulos, ad circulum quemlibet tertium; est vt rec tangulum compraehensum sub differentia, &aggregato semidiametrorum eorundem circulorum, ad quadratum semidiametri tertij illius circuli Vocetur autem talis differentia duorum circulorum, quando concentrici fuerint, Armilla. Esto Armilla, siue differentia duoAlEQG rum circulorum concentricorum, illa cuius latitudo ab, centrum verò c.