# Opera geometrica 136-3

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, DISARO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/136-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/136-3

DISARO APPENDIX De Dimensione Cochleae. VM adhuc à nemine, quod ego sciam, Geometrica conCsideratione examinatum sit solidum vulgatum, & antiquissimum, meoque iudicio aliqua animaduersione non indignum (Cochleam intelligo,) non abs re fore iudicaui illud breui contemplatione prosequi. Non enim aliena erit à praecedenti libello praesens speculatio, quae per Indiuisibilia curua, superficiesque cylindricas procedit. Neque ingratum Geometris opus futurum existimo, si demonstrauero cui figurae notae iam dimen sionis, aequale sit solidum quiddam neque rectum, neque rotundum, sed spirali reuolutione contortum, quale nullum adhuc inter mensuratas figuras possidet Geometria. Pręmissa itaque definitione veniamus ad lemmata, qua fieri poterit breuitate, expedienda. Definitio. CI eodem tempore moueantur duae Dplanae figurae, quae semper in eodem plano consistant, nempe rectangulum ab ed. circa axem a b motu circulari aequabili, & figura quaecunque de motu proADE gressiuo super latere de. Solidum quod a figura genitrice d e describitur, Cochleam appello. DA, Lemma Primum. Esto solidum quodlibet rotundum achg; cuius axis sit ab, figura genitrix ab c; sectunque sit plano dse aequidistanter axi, & ad figuram genitricem erecto, quod quidem faci at in superficie solidi rotundi semisectionem lineam aße. Dico solidum illud rotundum quod oritur ex reuolutione figurae ase, circà axem de, aequari solido quod describitur à figura Ace circa axem ab reuoluta. Intelligatur enim solidum rotundum secari alio plano per CA Bducto, & ad axem ab erecto, eruntque puncta cfq in semicirculi periphaeria cuius diameter est Cę; & ideò quadratum Taequale erit rectangulo cig, & propterea (per lemma primum pręcedentis demonstrationis) circulus cuius radius I8, aequalis armillę quam recta ei describit circa axem ab. Et hoc sem per verum erit vbicunque sit planum secans cfg.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
