# Opera geometrica 138

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO XLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/138

& sint duo plana ea, eb, vt imperatum est, nempe aequalia simul ipsi f, & eiusmodi vt tempus per ea, aequalè sit tempori per eb, b2. Producatur a b, vtrimque in C, El& d ita vt tota cd. aequalis sit ipsi f, & ca, bd. aequales sint inter se. MAI HBD Certum est quia ae, e b, simul aequa les sunt ipsi cA, punctum e esse in ellipsi, cuius axis maior est cd, & foci sunt a, β, puncta. Certum etiam est, quia tempus per ea aequale est tempori per eb, ba, idem punctum e esse in hyperbola cuius foci sint a, b, & vertex b. (diuisà nempe ab, in quatuor partes aequales, quarum vna sit hb.) hoc autem demonstratum est in praecedenti. Erit ergo punctum e, in communi concursu duarum sectionum, sed duae sectiones datae sunt; quandoquidem dantur foci communes vtriusque a, & B, & cd. data est axis maior ellipsis; daturque i h. diameter hyperbolae, nempe semissis ipsius ab; quare etiam punctum e. datum erit. Componetur hoc modo. Factis igitur duabus sectionibus hyperbola, & ellipsi, quae concurrant in e, si à puncto e ducan tur ea, eb, erunt e a, e b, simul aequales ipsi f, & erit tempus per ea, aequale tempori per eb, ba, simul, ob hyperbolam. Quod oportebat &c. Facilius tamen hoc modo practicè in figura sequenti. Secetur ab ipsa linea F. pars Im, quae aequalis sit semissi spatij horizontalis 2 b. & reliqua In diuidatur bifariam in o. Dico no, om esse plana quaesita, quae si à punctis ab inclinentur ad vnum punctum, aequalia facient tempora lationum, tam per majus planum am, quàm per minus 20 simul cum horizonte ba. Hoc autem perspicuum est ex Propositione 41. cum differentia longitudinis planorum im, sit per construtionem aequalis semissi spatij horzontalis ab. Quod erat &c. Aa I C

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
