# Opera geometrica 14-3

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, DE DIMENSIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/14-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/14-3

ponatur esse, vt magnitudo BFC, ad magnitudinem G, ita reciprocè distantia AB ad BE. Dico libram AC, quamuis inclinatam, magnitudinesque ab ipsa pendentes, penitùs conquiescere, & aequiponderare. Producantur enim perpendicula GAH, LEI, per centra grauitatis figurarum G, & L, transeuntia, ducaturque horizontalis libra CH, quae item appensa sit ad filum MD. Quoniam igitur est per suppositionem, vt magnitudo BFC, ad magnitudinem G, ita reciprocè AB ad BE; siue (ob parallelas) HMad MI; aequiponderabunt magnitudines BFC, & G, ad libram horizontalem HC appensae. Ergo commune centrum grauitatis erit omninò in perpendiculo DF. Propterea magnitudines aequiponderabunt etiam dum ad libram AC suspenduntur: aliàs, si mouerentur, commune centrum grauitatis ipsarum, quod demonstratum est esse in perpendiculo DF, ascenderet. Quod est impossibile. Haec autem breuiùs concludentur hoc modo. Connectantur (in eadem figura) centra grauitatis ductâ rectâ GL. Quoniam magnitudo B FC ad magnitudinem G, est vt AB ad BE, siue (ob parallelas) vt GN ad NL, erit Ncentrum commune grauitatis magnitudinum appensarum.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
