# Opera geometrica 14

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/14

(quomodo hoc fiat constat apud Commentarios in Ar chim. & in XII. Euclidis. eritque etiam poligonum minus quàm cylindrica superficies. Concipiatur suprà poligonum erigi prisma eiusdem altitudinis cum cylindro; eritque altitudo prismatis quarta pars cateti suae basis poligonę. (cum prismatis altitudo eadem sit atque cylindri; cylindri autem altitudo est quarta pars rectae AB, quę aequalis est cateto poligoni, quod est basis prismatis.) Ideo perimeter prismatis aequalis erit poligono suę basis; & propterea minor quàm cylindrica superficies. Quod est contra praemissas suppositiones. Erit ergò superficies cylindrica aequalis circulo suę basis, Quod erat demonstrandum.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
