Latin
PROPOSITIO XLV
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 142
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XLVI. Osito quolibet triangulo ab c, cuius *basis cb horizonti parallela sit. Si graue ex quiete in vertice a per alterum latus ac cadat, &inde per basim e6 cum impetu concepto conuertatur, basique per acta cum eodem impetu per alterum latus ba ascendat, impetus ille perducet graue per ascensum ba. vsque ad idem punctum a. ex quo discesserat. Compleatur parallelogrammum ab cd. eritque ad, horizontalis, &quia impetus aquisitus per descensum a6. perducit graue per planum cd. vsque ad d. per Scholium Prop. 23. Galilei de Motu Accelerato, idem imnetus (post transmissam basim motu aequabili) perducet mobile ex b vsque in a, sunt enim ba, cd aequales, &aequaliter inclinatae. Quare &c. Lemma. Si inter parallelas horizontales ab, ed. duae lineae fuerint bò, da. erit tempus casus per vnam bà, ad tempus ascensus per alteram da, vt est ipsa bd ad da. Est enim tempus casus per quamcumque lineam ex Galileo, aequale tempori ascensus per ean dem, quando fiat ascensus cum impetu per descensum aquisito. Sed tempora casuum per bà, &ad sunt vt be ad ad, ergo etiam tempus casus per bd. ad tempus ascensus per da, erit vt bd: ad da. Quod &c.