# Opera geometrica 143

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO XLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/143

Eodem modo: cum sit tem pus casus per ab ipsa ab, erit tempus casus per Ac ipsa ac, & per horizontalem cb erit semissis ipsius cb, inde per ascensum ba erit ba. per lemma praecedens. Est ergò tempus per er vtramque viam tamquam duo latera trianguli simul cum dimidia basi. Quare tempora per vtramque viam, siue Abca, siue ac ba. aequalia inter se erunt. Quod &c. Possent similia demonstrari de figuris poligonis, & irregularibus: Sed cum hęc omnia solita breuitate exequi non possint, exi stimaui eorum demonstrationem apud eruditos plus molestiae allaturam, quam doctrinae. PROPOSITIO XLVIII. D aliquod perpendiculum data duo plana diuersae lonAgitudinis ab eodem horizontis puncto inflectere, ita vt tempora per infexa plana ęqualia sint. Vel. Proponit aliquis geminos asseres a, & b. diuerse longitudinis, ea lege vt ab vno codemque puncto in pauimento inflecti debeant ad parietem, & grauia ex fastigijs eorum eodem tempore demissa, simul eodemque tem DAEZ IZ. pore ferantur in terram. Componantur a, & b. ad angulum rectum; sintque cd, d e, & productà ce, ipsi perpendicularis sit df. Accipiatur iam in pauimerto distantia ghà pariete gi, quae aequalis sit ipsi fa; Tum à puncto h. inflectantur ad parietem ha, hl. ęquales ipsis n, b, vel ipsis cd, de. Dico tempora per ih, & per lh. aequalia esse. Concipiamus basim ce. trianguli c d’e, esse ad horizontem erectam Manifestum est tempora lationum per cd, de. ęqualia esse. per lemma Propos. 13. Sed cum duo latera cd, df. duobus lateribus ih. hg. aequalia sint vtrumque vtrique, & anguli cfd, igh. recti, si ex quadratis ęqualibus dc. hi. demantur quadrata aequalia df. hg. remanebunt aequalia quadrata se, gi, & ideofe. gi. lineae ęquales erunt; & propterea integra triangula caf. ihg. aequalia, & similia erunt. & tempus per ih. aequale tempori per cd. ENI Eodem modo ostendetur tempus per lb. aequale tempori per de. Quare cum aequalia sint tempora per cd. de. aequalia erunt etiam per ih. hl. Quod erat &c.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
