Latin
DISARO
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 145-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo omnes simul circuli, nempe solidum rotundum factum areuoluntione figurę ace circa axem de, aequales erunt omnibus armillis simul sumptis, hoc est solido facto à figura ace, reuoluta circa axem ab Quod erat &c. λέθ Lemma II. Esto cylindrus rectus ab c &,&ex recta è à tamquam termino duae rectae lineae in superficie cylindrica aequales ipsi ed moueantur: quarum altera puro circulari motu Zonam efad describat, altera vero quocunque motu *sa zonam emgo à designans, moueatur donec ambae ad vnum, idemque latus cylindri, puta ab peruenerint, Dico huiusmodi zonas, siue zonarum portiones inter se esse ęquales. Concipiatur enim trigonus cylindricus superior Ate transferri; &supra inferiorem gad collocari, ita vt periphaeria fe ipsi ad superponatur, quae neceßario congruent, cum sint arcus aequalium circulorum &rectę siue chordae Te, ad (si ducantur) aequales sint per Propositionem 33 Primi elementorum Euclidis. Ipsa etiam recta T congruet cum recta sibi ęqvali a Q, aliàs duae rectae se intersecarent in superficie cylindrica, quod esse non potest.