# Opera geometrica 145-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, DISARO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/145-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/145-2

Ergo omnes simul circuli, nempe solidum rotundum factum areuoluntione figurę ace circa axem de, aequales erunt omnibus armillis simul sumptis, hoc est solido facto à figura ace, reuoluta circa axem ab Quod erat &c. λέθ Lemma II. Esto cylindrus rectus ab c &, & ex recta è à tamquam termino duae rectae lineae in superficie cylindrica aequales ipsi ed moueantur: quarum altera puro circulari motu Zonam efad describat, altera vero quocunque motu * sa zonam emgo à designans, moueatur donec ambae ad vnum, idemque latus cylindri, puta ab peruenerint, Dico huiusmodi zonas, siue zonarum portiones inter se esse ęquales. Concipiatur enim trigonus cylindricus superior Ate transferri; & supra inferiorem gad collocari, ita vt periphaeria fe ipsi ad superponatur, quae neceßario congruent, cum sint arcus aequalium circulorum & rectę siue chordae Te, ad (si ducantur) aequales sint per Propositionem 33 Primi elementorum Euclidis. Ipsa etiam recta T congruet cum recta sibi ęqvali a Q, aliàs duae rectae se intersecarent in superficie cylindrica, quod esse non potest.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
