# Opera geometrica 147-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, DISARO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/147-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/147-2

Dico fI esse latus rectum sectionis. Ponatur A ad punctum T vtcumque, & ducatur di ab extremitate axis: Accepto deinde quolibes puncto n in sectione, applicetur no, & per o agatur qpaequidistans ipsi ac; at om ducatur paral lela ad H. Erit iam fo ad oq, vt se ad ea, siue vt if ad fl, nempe vt po ad O m, ob parallelas; Ergorectangula fom, poq sunt aequalia; quamobrem rectangulum fom aequale erit quadrato on, & propterea H rectum figurae latus. Quod &c. Licet hoc verum sit in omni sectione coni, solam hyperbolam depiximus, quoniam sola hyperbola facit ad rem nostram. Lemma V. Si rectangulum ac, in eodem existens plano cum triangulo orthogonio NE. ebi. conuertatur circa manens latus ad donec ad locum redeat vnde caepit GMABE moueri. Dico annulum circularem descriptum à triangulo ebs aequalem essoeconoidi cuidam hyperbolico, cuius altitudo sit Ve; cuius latus rectum sit quarta proportionalium si fiat vt eb ad bf ita dupla bz ad aliam.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
