# Opera geometrica 148

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO LI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/148

PROPOSITIO LI. *1 fuerint duo plana ęqualiter inclinata, a b. majus, c d. minus, & b d. sit horizon. Sumaturque be. media proportionalis inter longitudines planorum; & ducta ecf. ponatur f g. dupla ipsius be. Dico grauia eodem tempore demissa ex a, & c. post casus ab, cd in puncto g. conuenire. Sunt enim per praecedentem tempora lationum per ab, fg. simul ęqualia temporibus per d. & fg. simul. Sed etiam tempus per bf. post casum ab SEB aequatur tempori per df. post casumc d. (cum sint spatia bf. df. vt velocitates eb, cd. ) ergo coniungendo tempus per omnes ab, bf. fig. aequale erit tempori per omnes cd, df, fg, & ideo grauia conuenient in g. Quod erat &c. PROPOSITIO LII. I Fuerint duo plana ab. majus, cd. minus, aequaliSter, inclinata, ita vt lationes horizontales, post casus in prima figura contrarię inuicem sint; in secunda verò ad easdem partes. Sumaturque media proportionalis inter longitudines planorum he, & sit df dupla ge, hoc est differentię inter mediam be, & minus planum; ducta deinde fb, aequali ipsi cd, & parallela ad ab, iungatur eh. quae secet horizon tem in i Dico grauia ex a. & c.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
