# Opera geometrica 15-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, DE DIMENSIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/15-2

Si ergo libra AC non quiesceret, centrum grauitatis N, ascenderet. Cum enim sit in perpendiculo DF, moueri non potest quin ascendat. Non me latet Auctorum controuersiam, circa libram inclinatam, an redeat, maneatuè, supponere centra magnitudinum in ipsa libra esse collocata. Nos tamen, quia in hoc li bello, semper considerabimus magnitudines infrà ipsam libram appensas, maluimus rei nostrae seruire, quàm aliorum controuersiae demonstrationem accomodare. Caeterum passiones parabolae quas in operis progressu suppenemus tamquam notas, vel ipsius Apollonij erunt, vel Archi medis, vel saltem ex Apollonio ipso facili negotio deducentur, cuiusmodi sunt hae, quae sequuntur. Si Parabola rectam lineam tangentem habuerit, à quibus libet autem punctis ipsius tangentis rectae lineae vsque ad parahorabolam demittantur aequidistantes diametro, erunt demissae inter se longitudine vt sunt portiones tangentis potentià inter se. Deducitur enim hoc ex 20. prim. Conic. Nàm re, ctae illae demissae portionibus diametri respondent; at partes ipsius tangentis, ordinatim applicatis aequales sunt. Item, si intrà parabolam à punctis quibuslibet rectae illius ordinatim ductae, quae basis parabolae dicitur, rectae lineae erigantur diametro parallelae. Erunt erectae inter se vt sunt rectangula facta à portionibus basis, quae ab ipsis erectis abscinduntur. Hoc enim & à Caualerio, & à nobis in secundo libro de motu ostenditur. ἀρ κ ψσ F E. E eg

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
