# Opera geometrica 150

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO LIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/150

PROPOSITIO LIV. Ato quolibet perpendiculo, & quolibet spatio horizonE tali; aliud perpendiculum reperire, quod cum dato spatio horizontali eodem tempore conficiatur ac primum perpendiculum cum dato horizonte. Sit perpendiculum datum ab. & horizon bc. cuius semissis sit bd. Iungatur a d. fiatque angulus b dflad horizontem aequalis angulo b a d, qui est ad perpendiculum. Dico tempora lationum per fb. bc simul, & per ab, bc. simul, aequa lia esse. Triangula enim rectangula f b d, dab. facta sunt aequiangula. Quare vt fb. ad bd. ita bd. ad ba. Et cum bd. semissis horizontalis spatij media sit proportionalis inter perpendicula fb. ab. erunt tempora per fbc, & per a bc. aequalia. Quod erat &c. PROPOSITIO LV. 1 fuerit horizontalis ab. dupla perpendiculi ae, Dico S ipsas eab. post casum e a breuiori tempore percurri, quam aliud quodcunque perpendiculum cum eodem spatio horizontali ab. Fala Erigatur bd. perpendicularis ad ab, & per e, b. puncta, circa diametrum e A agatur parabola, ecb. cuius focus erit a. (posita enim est ab. dupla ipsius ae.) Sumatur iam quodlibet aliud perpendiculum e i, & ducatur horizontalis id. Tempus per ea. est ab. tempus autem per ab. est idem ac tempus casus, ergo tempus per eab. est ipsa ab bis sumpta.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
