# Opera geometrica 152

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO LVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/152

PROPOSITIO LVII. 1 ab aliquo puncto lineae circulum tangentis in puncto sublimi, grauia cadant in periphaeriam & inde per chordas horizontales conuertantur. erunt tempora lationum per vtram que chordam & eius perpendiculum, aequalia Tangat linea ab, circulum erectum, in puncto sublimi B. Et sic tangens horizontalis omnino erit. Sumpto deinde quolibet puncto a. grauia demittantur perpendiculariter in periphaeriam, & conuertantur siue in C, siue in d. Dico tempus per ac e. & per adf. idem esse. Sunt enim horizontales ce, df. aequales, cum ch. sit parallelogrammum rectam gulum, & ce, df. sectae sint bifariam in g & h. punctis. Quia ergo ab. semissis spatij horizonta lis media proportionalis est inter altitudines perpendiculares ac, ad. (linea enim ab. tangit, & ad. circulum secat) erunt per Corollarium primum Propositionis 50. huius, tempora lationum ac e, adf. aequalia. Quod erat &c. Et per secundum eiusdem Propositionis Corollarium eadem tempora reciprocè ęqualia sunt &c.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
