# Opera geometrica 155

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO PRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/155

PROPOSITIO PRIMA. VI graue sursum proiectum ex a. ascendat motu naturalitèr Deficiente vsque ad sublimius punctum suae lationis b. idem verò mobile aequali tempore, & eadem velocitate quam in puncto a habebat, sed motu aequabili ascendat vsque in c. Dico a c. duplam esse ipsius ab. Si enim non est dupla, ponamus aliquam a d duplam esse ipsius ab. Concipiamus iam cadere naturalitèr mobile ex b in 4. Gradus ille impetus acquisiti post casum ex b in a. est ille prorsus qui vehit mobile ad eandem altitudi nem b. eodem tempore, & motu naturaliter deficiente. Idem verò gradus impetus eodem tempore, sed motu aequabili perducit mobile ad altitudinem ad duplam casus ba. Sed ille idem impetus qui per suppositionem perducit mobile ex a in b motu naturaliter deficiente, illud perducebat etiam motu ęquabili eodemque tempore ex A in e. Vnus ergò Figa idemque gradus impetus eodem tempore; motuque aequabili perducit mobile per duo spatia inaequalia ae, ad. Quod est absurdum.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
