# Opera geometrica 158

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/158

Manente eadem constructione, & figura, dico etiam post culmen, siue verticem f. mobile ex a proiectum, in eadem pa rabola continuare motum suum. Sumantur bp. pq. ipsi bm ęquales, erit descensus pr. quinque temporum vt 25. & 71. sex temporum vt 36. Sed cum bf. sit 16, ipsa ps. est 24. & qu 32. Reliquę ergo fr, ut, sunt vt unum & 4. &c. Quare puncta f, r, t. per quę incedit mobile sunt in eadem continuata parabola in qua sunt e, & f. Linea etiam curua, quę describitur à mobili secundum quamlibet directionem deorsum proiecto, parabola est, & eadem prorsus quam describeret mobile si horizontaliter concitatum à uertice ipsius proiceretur. Manente eadem figura propositionis tertię. Sit linea proiectionis deorsum H. O factae af., & sit impetus idem qui fuerat in proiectione al. sursum Manifestum est quod mobile si motu ęquabili moue retur percurreret lineam rectam af. Sumantur iam ab, bf. ęquales tum inter se, tum etiam ipsi al. patet etiam quod ipsę ab. bf. motu ęquabili, temporibus ęqualibus absoluerentur cum ęquales sint. Sed quia grauitas statim incipit deorsum trahere, mobile à linea recta afdeuiabit, & erit descensus bg. unius temporis ut unum, eritqueęqualis ipsi Ic qui fuerat descensus unius eorumdem temporum. Descensus autem fd. duorum temporum erit ut 4. & sic semper deinceps. Quia uero ha. est 16., erit eb. 24. & addita bg, tota eg erit 25. Eodem modo; if est 32, & fid. 4. ergo tota id. est 36. Cum itaque sint ęquales oh, he, ei. & oc. ha, eg, id sint (con tinuato ordine numerorum quadratorum,) ut 9. 16. 25. 36.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
