Latin
PROPOSITIOIV
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 161-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIOIV. Mpetus in punctis parabolae vt sunt portiones tangentium, inter duas parallelas diametro interceptae. Proposita parabola ab e. ducantur tangentes ae, bg, ch. à quibuscunque punctis a. b. c. tum duae lineae parallelę diametro vbicunque sint di, eh. Dico lineas interceptas de. fg, ih. ipios im petus qui sunt in punctis A. b. 6. propor 1 tione representare. Vnaquaeque enim ipsarum de, fg, ib. eodem tempore absolueretur à mobili; quandoquidem progressio horizontalis quae inter duas parallelas di, eh. est, eodem semper tempore debeat absolui, vbicunque reperiatur mobile, &per quamcunque inclinationem procedat. Sed motus in ipsis lineis interceptis sunt aequabiles, ergo impetus erunt vt spatia. Quare impetus ipsius de, vel puncti a. erit vt linea de. Ipsius autem fg, vel puncti 6. eritvt fg. &sic deinceps. Quod erat &c.