# Opera geometrica 164-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/164-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/164-2

PROPOSITIO VIII. Ata qualibet parabola à mobili sursum proiecto descripEta proiectio perpendicularis sursum eiusdem mobilis facta cum eodem impetu, tantum ascendet, quantum est aggre gatum altitudinis, & sublimitatis simul datae parabolę. Sit parabola ab, cuius altitudo CB, & sublimitas b d. ponaturque a e aequalis & parallela ipsi cd. Facta autem sit parabola à proiectione ex a versus b. Dico si fiat proiectio cum eodem impetu per lineam ae sursum, mobile vsque ad punctum e peruenturum esse. Impetùs enim parabolę in a, siue fiat proiectio ex a, in B, siue ex b in a. idem est (vt ostendimus. ) at ex Galileo idem est ac naturaliter cadentis ex d in 5, sed impetus naturaliter cadentis ex à in c ille est qui reuehit mobile ex T in d, ergò etiam ex A in e. Quod &c. Definitio. Imposterum quando datum impetum nominabimus, illum in spatijs determinabimus, vt Galileo visum est; alia enim ratione sub certam & vniuersalem mensurae regulam cadere non potest. Exempli gratia. Quando dicimus sit impetus datus ab. tunc sensus noster est.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
