Latin
PROPOSITIO IX
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 165-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO IX. Ato impetu ba (hoc est quantus est naturalitèr cadentis ex b in a iuxtà definitionem) dataque directione a i, iux tà quam facienda proiectio cum impetu dato. Oportet amplitudinem, altitudinem, totamque futuram parabolam huius proiectionis reperire Ducantur per a &b horizontales lineę ad. bl. &fiat semicirculus afb cir ca diametrum ab, qui lineam ac omninò secabit, cum ipsa Ad tangens sit. Se cet in f, &ducatur Fe horizontalis, &producatur fg ęqualis ipsi se. demum agatur per g perpendiculum lgd. Fiat iam circa diametrum gd per puncta g &a. parabola ag, quae vnica erit per lemma pręcedens. neque alia parabola circa diametrum g d per puncta g, &a fieri poterit. Dico hanc esse parabolam quaesitam. Huius enim parabolę linea directiua est a2. cum ipsa tangat parabolam in a. Est enim eg uel ad. ipsius fig. dupla per constructionem, &ideo ęquales sunt dg, g2, quare ai tangens est. Insuper. Dico hanc parabolam ab impetu dato describi.