# Opera geometrica 166

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/166

Sunt enim a e, ef, eb, siue tres ipsis aequales dg altitudo, gf semibasis, & gl, in continua proportione: quare gI sublimitas est (per 5. propos. & eius Corollarium Galilei.) Iam sic. Impetus parabolę ag in puncto à tantus est quam tùs naturaliter cadentis ex l in d. per 10. Galilei. hoc est ex b in a. siue proiecti ascendentis ex a in b. Habet ergo parabola in puncto a etiam impetum datum. Quare factum est quod &c. Sed quia haec propositio magni erit momenti pro sequentibus, illam ostendamus etiam alio modo, Sit impetus datus idem ab. & eadem directio afc. Quaeritur parabola quę fiet a b hac proiectione. Fiat ut ante cir ca diametrum ab semicirculus, qui secabit lineam ac, cum ad, sit tangens Secet in f, ductàque horizontali efgita Te 5 ut ęquales sint efefg, describatur, siue tamquam descripta concipiatur parabola per puncta a, g, circa diametrum gd. Dico hanc esse parabolam proiecti, si à puncto a iaciatur, iuxta directionem A c, cum impetu ab. Nisi enim currat mobile per hanc iam dictam parabolam, curret omnino per aliam, quae sit ap. Reperiatur uertex, siue punctum altius cęteris huius parabolę ad, & illud sit p. Patet primò quòd punctum p esse non potest in linea Id, quia cum linea ac tangat utramque parabolam, secaretur id axis con munis bifariam in duobus punctis à uerticibus parabolarum, absurdum. Neque potest esse in linea eg. Quia ducta per uerticem cem diametro, putà, mn. bifariam secaretur mn à linea eg. absurdum: sola enim id. secatur bifariam ex omnibus sibi parallelis in angulo cad. Sit iam punctum prae. vbicunque ducaturque prs. horizontalis. Quia pn,pm. sunt aequales per secundam huius, erunt nr, ra. & pr, rs. aequales; & quia parabola ap impetum habet ba. hoc est om, erit o punctum suae sublimitatis, & ideo lineae op, pr, pm. in continua proportione erunt; & rectangulum opm.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
