# Opera geometrica 167

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/167

quadrato pr aequale, commutatisque lineis cum sibi aequalibus, rectangulum bsa aequale erit quadrato sr. Punctum ergo r est in semicirculi peripheria. Quod est absurdum, recta enim linea af in duobus tantum punctis periphaeriae occurrit. Quare &c. Corollaria. Hinc manifestum est, datò impetu alicuius ma chinae qui sit verbi gratia e a. Si describatur circa ea semicirculus ade, dari altitudines, & am plitudines omnium proiectionum, quae ab eadem machina fieri possunt. Excempli gratia. Manen te semper eodem impetu e a. fiant proiectiones pelineàs diuersimodè eleuatas ac, ad, ab. Proiectio facta secundum directionem ac ascendet vsque ad horizontalem Ic productam; iactus autem factus iuxta directionem 2δ apicem habebit in linea Ro producta. Proiectionis autem secundum lineam a0 factae, maxima altitudo erit in horizontali gb producta In libro Galilei de motu naturaliter accelerato ostenditur, proiecta ab eodem impetu ex a si à planis diuersimodè inclinatis fulciantur, semper ad vnum idemo; planum horizontale peruenire. Hac verò apparet singulas proiectorum ascensiones variari, quando per aerem purum sine vllo subiecto fulcro proiciuntur iuxtà diuersas elevationes: Minus enim ascendit mobile quod per lineam ab. minus eleuatam emittitur, quàm illud quod per lineam ad magis cleuatam proiectum fuerit. Patet etiam nullam altitudinem adco ascendere posse, vt ad ipsam parallelam horizontalem, quae ducitur per summum proicctionis perpendicularis punctum e, peruenire posset. Manifestum etiam est amplitudines omnes semper augeri ab illa proiectione quae dicitur tiro di punto in bianco vsque ad proiectionem factàm ad angulum semirectum.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
