Latin
PROPOSITIO IX
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 168
Unproofread scanNot analysed yet
Asemirecta vero vsque ad perpendicularem, semper minui, donec penitus euanescant; quod accidit in proiectione perpendi culari, quae nullam habet amplitudinem. Denique obseruare licet amplitudines parabolarum ab eodem impetu factarum, quarum eleuationes aequaliter ab angulo semirecto distent, inter se aequales esse. Cum enim lineae ab, ac aequaliter distent ab eleuatione semirecta, erunt arcus db, à Caequales. quibus insistunt aequales anguli; &ideo arcus ba, cereliqui ex quadrantibus ęquales erunt, ergo etiam sinus eorum bQ, cf aequales erunt, &propterea amplitudines integrae parabolarum, quae quidem quadruplae sunt sinuum VQ, CT. erunt aequales. Patet etiam proiectionum aequaliter à semirecta distantium altitudines, &sublimitates reciprocè inter se aequales esse, hoc est altitudinem vnius, sublimitati alterius aequari Corollarium ergo erit quod Galileo Theorema satis arduum fuerat, nempe proiectionem semirectam omium maximam esse ab eodem impetu factarum. Si enim ponatur angulus C ad semirectus erit cà semidiameter, hoc est maximus omnium sinuum qui in semicirculo dari possent. Patet etiam integram amplitudinem parabolae semi rectae duplam eße lineae sublimitatis, siue impetus ab quia demonstrata est quadrupla rectae Cò, hoc est dupla ipsius ab.