# Opera geometrica 168-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/168-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/168-2

PROPOSITIO X. Ato impetu & altitudine inuenienda sit directio iuxta quam facta fuit proiectio: inuenienda etiam sit amplitudo proiectionis. Sit in praecedenti figura, impetus datus ab, & data altitudo sit ac. fiat circa ab semicirculus ad b, & ducantur cd. horizontalis, a d autem ad punctum d. Manifestum est ex prę cedentibus, directionem quaesitam esse a d, amplitudinem verò integram esse cd. quater sumptam. Nulla enim parabola pręter illam quae fit iuxtà directionem ad. cum habeat impetum a b, habebit altitudinem ac.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
