# Opera geometrica 17

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/17

Triangulum enim AIF, ad triangulum AGF (cum sint in ea dem basi) est vt IH, ad HG, ergo etiam ipsorum ęquemultiplicia, nempe basis, & superficies pyramidis, in eadem ratione erunt, nempe vt IH ad HG. Quod erat ostendendum. Propositio VIII. Oni recti basis ad reliquam conicam superficiem, est vt semidiameter basis ad latus coni. Esto conus rectus, cuius basis AB, vertex verò C, axis CD. Dico circulum basis, ad reliquam conicam superficiem, esse vt DA, ad AC. Si enim ita non est; erit circu lus AB vel maior, vel min. quam oportet esse, vt ad conicam superficiem sit quemadmodum DA ad AC. Sit primùm maior; & ponatur tantò maior quantum est spatium E. Inscribatur in circulo policonum deficiens à circulo, minori defectu quàm spatium E; habebitque huiusmodi poligonum ad conicam superficiem adhuc maiorem rationem, quàm DA ad AC. Secto deinde vno poligoni latere AF bisariam in H, iungantur DH, CH; & super poligono concipiatur pyramis quae verticem habeat in C; seceturque DI ęqualis ipsi DH, & du catur IL paralella ad BC, iungaturque IC. Cum itaque poligonum ad conicam superficiem maiorem habeat rationem quàm DA ad AC; multò maiorem rationem habebit ad superficiem suae pyramidis, quàm DA ad AC, vel DB ad BC. Sed poligonum ad superficiem pyramidis, per praecedentem, est vt DH ad HC; habebit ergo DH ad HC, siue DI ad IC, multò maiorem rationem quàm DB ad BC, vel quàm DI ad IL. Et propterea IC minor esset quàm IL. absurdum. Nam quadratum IC aequale est duobus quadratis ID, DC; cum quadratum IL aequale sit tantùm duobus ID, DL.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
