Latin
PROPOSITIO X
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 170
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem impetus sit ae manifestum est proiectionem perpendicularem sursum ex a factam ascensuram esse vsque ad e punctum, si proiciatur mobile cum eodem impetu à quo facta fuit parabola ab. Ex hac, propositione colligere possumus quantum spatij ascendat ferreus globus, si quando ab aeneo quolibet tormento sursum perpendiculariter iaciatur: cuiùs quidem spatij mensura tantà erit, vt ex nulla perpendiculari altitudine siue arte, sine natura facta, deprehendi possit; aut aliter experimento subiacere.