Latin
PROPOSITIO
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 172-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XVIII. Empus, siue durationem vniuscuiusque proiectionis definire. Constructà solita praecedentium figura, sit proiectio a be. oportet tempus, siue durationem eius reperire; hoc est quanto tempore fiat latio per parabolam ab e. Scimus iam ex Galileo idem tem pus esse lationis abc, &cadentis ex b in d. bis. Ponamus ergo tempus cadentis naturaliter ex f in a, esse fa; eritque tempus per ea media proportionalis ag. &hoc semper. ergo linea ag metitur tempus lationis per ea, siue per b d, siue per semiparabolam bc, vel per integram eriam parabolam abc, Eandem enim rationem inter se habebunt durationes parabolarum, quam habent semiparabolarum: &nos loquimur de proportionibus, non de mensuris.