# Opera geometrica 172-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/172-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/172-2

PROPOSITIO XVIII. Empus, siue durationem vniuscuiusque proiectionis definire. Constructà solita praecedentium figura, sit proiectio a be. oportet tempus, siue durationem eius reperire; hoc est quanto tempore fiat latio per parabolam ab e. Scimus iam ex Galileo idem tem pus esse lationis abc, & cadentis ex b in d. bis. Ponamus ergo tempus cadentis naturaliter ex f in a, esse fa; eritque tempus per ea media proportionalis ag. & hoc semper. ergo linea ag metitur tempus lationis per ea, siue per b d, siue per semiparabolam bc, vel per integram eriam parabolam abc, Eandem enim rationem inter se habebunt durationes parabolarum, quam habent semiparabolarum: & nos loquimur de proportionibus, non de mensuris.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
