# Opera geometrica 173

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/173

PROPOSITIO XIX. Vrationes proiectionum sunt vt lineę ordinatim applicaEtę in aliqua parabola ad suam vniuscuiusque altitudinem. Sint altitudines duarum parabolarum ab, ac. (à quocunque impetu siue eodem, siue non, factae sint, & quascunque bases habeant, siue ęquales, siue inęquales.) Fiat circa ca. parabola inuersa afd, & semicirculus. age. Eruntque tempora parabolarum vt sunt tempora cadentium per ca, ba; hoc est vt cd, slivii. bf per X pręcedentis libri. Quod erat &c. Sunt insuper ea, ga. in eadem ratione ac d, bf. quare etiam ea, ga. chordae in semicirculo erunt vt tempora parabolarum &c. PROPOSITIO XX. DArabolarum aequalem basim habentium impetus in puncto 2 sublimiori sunt in contraria ratione temporum, siue durationum earumdem. Sint duae parabolę ac. af. quae eandem habeant basim, & eundem axem be, fiatque circa be. parabola inuersa bde. Dico impetum in c ad impetum in f esse ut fd, ad c e. Impetus enim in punctisc; & f sunt puri illi impetus horizontales, secundum quos conficitur latio horizontalis Ab. Cum itaque eadem latio horizontalis ab absoluatur temporibus per praec. ce, fd, erunt impetus horizontales reciprocè ut fd, ad ce. per 3. Propos. Gal. De Motu naturaliter accelerato.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
