# Opera geometrica 175

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/175

PROPOSITIO XXII. Mpetum compositum, siue absolutum, quantus sit in quolibet puncto parabolę demonstrare. In solita praecedentium propositionum figura, sumatur quodlibet punctum a in parabola gha. & ducatur horizontalis ab id. Ducaturque cb. Dico (facta semper eadem suppositione impetum silicet per eg esse cg) quod impetus composi tus in a, siue in i, est recta cb. Cum enim impetus in puncto parabolę a sit vt naturaliter cadentis ex puncto sublimitatis e vsque in f, vel ex c vsque in d. erit ille impetus vt cA media proportionalis inter gC, cd. Quod erat Idem etiam hoc alio modo considerabimus. Si ex puncto sublimi alicuius datae parabolę alia parabola circa eandem diametrum describatur, lineę ordinatim ductae in descripta, determinabunt impetus absolutos in singulis punctis pa rabolę datę. Sit data parabola ab, cuius punctum sublime sit c. Circa communem diame trum fiat per C parabola quaelibet Cà, Ductisque ordinatim quotcunque lineis a e, fg. hi, bd. Dico impetus in punctis a, f, h, b, esse vt sunt lineę ae, Ig. puctis, sunt mi, & nd. Hoc .n. patet. Quia impetus in a. f h. b. vt impetus cadentium per ca, cI, em, en, nempe vt lineę ae, gami, nd. Quod erat &c. Lemma. Linea 20. quam in praecedentibus pro mensura impetus ponebamus, & circa quam semicirculum describebamus, quarta pars est lateris recti parabolae BC, factae ab horizonta li proiectione. Patet hoc ex primo libro, cum ab sit impetus, hoc est sublimitas parabolae c secundum Galileum.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
