# Opera geometrica 176

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/176

attamen demonstre tur aliter Cadat mobile ex a in b, & inde horizontalitèr conuersum describat parabolam bc. Sumatur bà. dupla ipsius b 2. Ergo mobile tempore casus percurret horizontale spatium bd, eritque omninò post tempus casus in perpendiculo à c. Sed est etiam semper in parabola be, ergo in C communi concur su erit. Cum ergo facta sit descensio ac tempore casus, erit àc aequalis bα. Patet autem quadratum b d aequari rectangulo sub Cò, et quadrupla ba (cum vtraque cò, ba semissis sit ipsius b d.) Est ergo ba quarta pars lateris recti parabolę horizontalis bc. Quod &c.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
