# Opera geometrica 177

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/177

aequatur rectangulo sub cà & quadrupla a b, cum demonstratum sit in Lem. praeced. rectam ab esse quartam partem lateris recti pa rabolę a d, quare etiam quadratum Ae aequale erit rectangulo sub ef, & quadrupla ab. Est igitur eadem ab quarta pars lateris recti omnium parabolarum ab eodem impetu factarum. Quod erat &c. Corollarium. Hinc manifestum est semper sublimitatem parabolarum ascen dentium, siue lineam impetus, quartam partem esse lateris recti illius portionis parabolae obliquae, quae verticem habeat in puncto separationis protecti ab instrumento impellente, Verbi gratia. Si mobile post casum ab ex quiete in 2, conuertatur non horizontalitèr, sed per quamlibet inclinatam be, parabolamque describat bd. Pa tet lineam impetus, siue sublimitatem ab esse quar tam partem lateris recti parabolae Da considerata tamen parabola obliqua bà ita vt eius vertex sit punctum b, & applicatarum regula sit tangens be Quod autem hęc conueniant cum doctrina Coni corum, sic demonstrabimus. Si parabola ab duas tangentes habuerit ac per verticem, & De non per verticem: sumptaque fuerit ad quarta pars lateris recti, Dico iunctam à C angulos rectos facere cum be. Agatur b ordinatim. Cum sint aequales fa, Ae. erit quadratum bs. quadruplum quadrati CA. sed idem quae dratùm bs quadruplum est rectanguli fad, hoc est rectanguli eλ d. aequalia ergo sunt quadratum ca, & rectangulum e ad; angulusque ecd rectus. eis Hîc, nisi penitus abs re nostra esset, facillimè eliceremus demonstrationem foci. Si enim produceretur ba essent per quartam primi elementorum aequales anguli dec, abc. sed ad rem nostram. His demonstratis, data parabola ab cuius axis bò, & socus sit c si sumatur quodlibet punctum a in sectione, & ordinatim ducatur ad.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
