Latin
PROPOSITIO XXVI
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 181
Unproofread scanNot analysed yet
Dico grauia eodem simul tempore esse in e &in h. Cum enim aequales sint be. bd. eodem simul tempore grauia essent in c &in d si ęquabili motu procederent. Sed cum grauitas operetur, erunt grauium descensus eiusdem temporis, ęquales. at per suppositionem descensus vnius est ce, ergo descensus alterius erit d h. Quare grauia simul erunt in e &in h. &propterea in periphęria circuli, cuius centrum est f, nam fe, fh ęquales sunt, cum sint latera parallelogrammorum opposita lateribus bc, b d. ęqualibus. Verum ergo est, non solum grauia cadentia ab eodem puncto per diuersas planorum inclinationes, sed etiam proiecta semper esse in eiusdem circuli periphaeria. Exempli gratia; siquis ex aliquo puncto grauia proiceret cum eodem impetu per diuersas inclinationes, aliudque graue emitteret eodem temporis instanti ex quiete, &ab eodem puncto; videret grauia proiecta semper in aliquo circulo disposita commeare, &huiusmodi circulùs sem per haberet centrum in graui illo, quod naturalitèr descendit emissum ex quiete vti dictum est.