# Opera geometrica 181

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/181

Dico grauia eodem simul tempore esse in e & in h. Cum enim aequales sint be. bd. eodem simul tempore grauia essent in c & in d si ęquabili motu procederent. Sed cum grauitas operetur, erunt grauium descensus eiusdem temporis, ęquales. at per suppositionem descensus vnius est ce, ergo descensus alterius erit d h. Quare grauia simul erunt in e & in h. & propterea in periphęria circuli, cuius centrum est f, nam fe, fh ęquales sunt, cum sint latera parallelogrammorum opposita lateribus bc, b d. ęqualibus. Verum ergo est, non solum grauia cadentia ab eodem puncto per diuersas planorum inclinationes, sed etiam proiecta semper esse in eiusdem circuli periphaeria. Exempli gratia; siquis ex aliquo puncto grauia proiceret cum eodem impetu per diuersas inclinationes, aliudque graue emitteret eodem temporis instanti ex quiete, & ab eodem puncto; videret grauia proiecta semper in aliquo circulo disposita commeare, & huiusmodi circulùs sem per haberet centrum in graui illo, quod naturalitèr descendit emissum ex quiete vti dictum est.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
