# Opera geometrica 185-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/185-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/185-2

PROPOSITIO Arabola proiectionis horizontalis nunquam conuenit cum superficie conoidis praecedentis propositionis, etiam u semper magis ac magis ad illud accedat. Sit in figura praecedentis propositionis impetus Brab; parabola genitrix conoidis sit be, parabola autem horizonralis proiectionis sit Ad. Dico has parabolas semper quidem accedere, nunquam tamen conuenire. Sunt enim circa eandem diametrum a b; & sunt aequales; quandoquidem recta ab est quarta pars lateris recti parabolae be, per constructionem, & parabolae a d, quia est ipsius sublimitas. Ergo per lemma praecedens asymptoti erunt. Quod erat &c.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
