# Opera geometrica 186

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/186

Corollarium. Hinc manifestum est parabolas factas iuxtà directiones deorsum inclinatas numquam contingere superficiem conoidis; Attamen si continuatę intelligantur illud contingent ad partes op positas superiores. Demonstrauimus enim Propos. 7. & 27. Parabolas directionum deorsum vergentium easdem esse ac dire ctionum sursum vergentium, dummodo lineę dircctionum ęqua liter ab horizonte distent vtrimque PROPOSITIO XXXII. Ato impetu siue sublimitate Ac, cuius proiectio semirecta sit parabola aeb, Dico, si proiectio fiat cum eodem impetu horizontalitèr ex puncto sublimitatis C, iactum, siue pa rabolam cadere in b. Cadat enim, si possibile est, iactus horizontaliter factus ex puncto è in pun ctum d. Et quia parabolae ed impetus, siue sublimitas ponitur recta AC, eritas. quarta pars lateris recti parabo lae cd; ergo ad applicata ex foco dup la erit ipsius ac. Sed etiam ab dupla erat ipsius Ac; cum supponatur ab amplitudo facta à proiectione semirecta, ergo aequales essent ad, ab, impossibile. Patet ergo propositum. Patet etiam quod iactus cb describit parabolam genitricem illius Conoidis, cuius superficiem tangunt omnes proiectiones factae ex puncto a cum eodem impetu

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
