# Opera geometrica 19-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, VALRANRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/19-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/19-2

Corollarium Primum. Ergò triangulum Teg, factum à primis tribus tangentibus, octuplum ostendetur eodem modo etiam trianguli ngper. & propterea semper quadruplum erit duorum simul triangulorumlim, nępi quae post ipsum (ductà vtrinque alia tangente) oriuntur. Corollarium secundum. Manifestum etiam est triangulum fegsub tangentibus contentum, auferre plusquàm dimidium ex trilineo mixto abce: siquidem triangulum Teq dimidium est duorum simul triangulorum eb à, ebc. Ergò erit plusquàm dimidium trilinei mixtè abce. Hinc sequitur quòd possibile sit intrà figuram mixtam abegf. figuram rectilineam inscribere per continuum ductum tangentium; quae quidem figura inscripta de ficiat à figura mixta, defectu minori quàm sit quaelibet data magnitudo. Lemma IV. Si parabola duas tangentes habuerit ad basim: deinde per vertices factarum portionum aliae tangentes ex ordine ducantur; & hoc fiat quotiescunque libuerit: figura à tangentibus circumsepta, si ex vertice parabolę suspendatur (posità diametro ad horizontem perpendiculari) aequiponderabitEsto parabola ab C, cuius diameter bd, & duae tangentes ad basim sint ae, ce; per verticem verò b tangens sit f bg. Deinde, demisses (vt in praecedenti Lemmate) diametris fh, gi, per vertices portionum a lb, bîc, tangentes ducanturim, no.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
