# Opera geometrica 19

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/19

Propterea, ex aequo, erit conica superficies ABC ad cylindricam DE, vt rectangulum BAH ad rectangulum DE. Quod erat ostendendum. F ieti. Propositio X. Onicae superficies, demptis basibus, inter se sunt vt rectangula sub lateribus conorum, & sub semidiametris basium IIR. com praehensa, Sint duo coni recti ABC, DEF. quo rum axes BG, EH. Dico curuam coni ABC superficiem, ad curuam superficiem coni DEF, esse vt rectangulum BAG, ad rectangulum EDH. quę nimirum sub lateribus conorum, & semidiametris basium compraehendunAGCDH F tur. Conica enim superficies ABC, ad circulum AC, est vt recta BA ad AG, siue vt rectangulum BAG; ad quadratum AG. Circulus verò AC ad DF circulum, est vt quadratum AG, ad DH; denique circulus DE ad conicam superficiem DEF, est vt quadratum DH, ad rectangulum EDH. ergò ex aequo curua coni su perficies ABC ad curuam DEF, erit vt rectangulum BAG, ad rectangulum EDH. Quod erat ostendendum. Lemma. Si fuerit ABCD frustum coni recti, abscissum planis ad axem erectis (hoc enim modò semper intelligemus frusta conica) E secenturque latera AB, DC bifariam in punctis E, & H. iungaturque EH.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
