# Opera geometrica 190-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, PROPOSITIO XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/190-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/190-2

PROPOSITIO XXXVII. SI ab eodem puncto, cum eodem semper impetu, proieOctiones fiant per omnes lineas horizontales, omnesque iactus excipiantur in aliqua superficie plana ad horizontem erecta, Dico omnes illos iactus in quandam lineam parabolicam cadere ęqualem semper parabolae proiectionis. Hoc autem patet ex lemmate praemisso. Nam omnes illi iactus horizontales superficiem quandam describunt conoidis parabolici, quam superficiem secat planum illud erectum in quo feriunt iactus, ergo sectio in quam cadunt iactus, erit parabola aequalis parabolae genitrici conoidis; Propterea patet propositum. Si verò iactus omnes terminentur in horizonte, sectio circulus erit; quando verò in planis inclinatis, sectiones erunt ellipses, quod facile colligi potest ex demonstrationibus antiquorum, qui Demonstrauerunt obliquam sectionem conoidis ellipsim esse,

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
